- ARGILETUM
- ARGILETUMlocus Romae iuxta Palatium, ubi tabernae opificum erant, praesertimque Bibliopolarum. Martial. l. 1. Epigr. 4. v. 1.Argelitanas mavis habitare tabernas.Idem l. 1. Epigr. 118. v. 9. per tmesin.Argi nempe soles subire letum.Et l. 2. Epigr. 17. v. 3.Argique letum multus obsidet sutor.Dictus ab Argo Argivorum Duce, qui ab Evandro hospitiô exceptus, cum in affectati regni suspicionem venislet, ab Arcadibus insciô Evandrô, occisus est; cui postea Rex tumulum erexit, quem de nomine eius Argiletum vocavit. Virg. l. 8. Aen. v. 345.Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.Alii dictum putant, quasi Argilletum, ab argilla, h. e. cretâ, cuius eo in loco magna erat copia. Utramque opinionem refert Vatro l. 4. de L. L. his verbis: Argiletum sunt, qui scripserunt ab Argo, seu quod is huc venit, ibique sepultus sit: alii ab argilla, quod ibi hoc genus terrae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.